Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 2.65 Cic. Rep. 2.69 () >>Cic. Rep. 3.3

2.68 Non. 300M quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur. Non. 491M cupido autem et expetenti et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. Non. 72M quartaque anxitudo prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. Non. 228M esse autem angore, esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia. Non. 292M Ut auriga indoctus e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur.

-- --

ch. 422.69

dici possit. Tum Laelius: Video iam, illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio et muneri. Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae suae sicut speculum praebeat civibus. Ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu August. C.D. 2.21 dissimillimorum concinit; et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse potest.

ch. 442.70 plenam esse iustitiae. Tum Scipio: Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua (satis enim multa restant) differamus in crastinum. Cum ita placuisset, finis disputandi in eum diem factus est.

-- --



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 2.65 Cic. Rep. 2.69 () >>Cic. Rep. 3.3

Powered by PhiloLogic